Urkunden – Detail

Urkunde
Datum / Ort
22.4.1313 / Friesen
Regest
Der Churer Weihbischof Berchtoldus gewährt den Besuchern und Wohltätern des rekonziliierten Klosters Friesen und der Kapelle St. Antonin Ablass.
Kommentar Regest
Regest aus BUB IV, Nr. 2012
Überlieferung
A (Original), KAE, F.E.1
Signatur
Titel
Weihbischof Berchtoldus von Chur:
Bestätigung Rekonziliation des Klosters Frisen, Weihe von fünf Altären in der Antonin-Kapelle, Gewährung von Ablässen
Inhalt
Frater Berchtoldus, Dei gratia episcopus Zimbonensis, vicarius Curiensis dyocesis in spiritualibus constitutus, universis Christi fidelibus /
presens scriptum intuentibus, salutem in domino sempiternam. Quia nos ad petitionem domni Ottonis, prepositi in Frisen, et /
Ruodolphi, cellerarii ibidem, monasterium in Frisen unacum capella sancti Antonini martyris propriis manibus reconciliavimus et /
consecravimus quinque altaria ibidem, spiritus sancti gratia nobis cooperante cupientes igitur, ut idem monasterium cum capella /
prefata a fideli populo frequentetur et condignis sollempnitatibus honoretur, quibus vere penitentibus et pure confessis, /
qui predictum monasterium et capellam in diebus videlicet dedicationis, nativitatis, resurrectionis, ascensionis domini, pentecostis, /
et in quattuor festivitatibus sancte Marie virginis, omnium apostolorum, in festivitate omnium sanctorum et aliorum sanctorum ibidem patro- /
cinantium causa devotionis accesserint et manum adiutricem porrexerint, auctoritate omnipotentis Dei et beatorum /
Petri et Pauli apostolorum eius meritis confisi quadraginta dies criminalium et annum venalium in domino misercorditer /
relaxamus; indulgemus eciam, ut prescripta gratia dedicationum predictarum vigeat per octavas. Datum in Frisen, /
anno domini millesimo trecentesimo decimo tertio, in octava pasche
Datierung
22.4.1313
Objekttyp
Urkunde (Latein)
Regesten/Editionen
Morel, Nr. 184 (Regest)
Text Regest
Berchtoldus, Episcopus Zimbonensis, Vicarius Curiensis dioecesis, consecrat capellam S. Antonini et 5 Altaria in monasterio Frisen (S. Gerold).
BUB, IV, Nr. 2012 (Edition)
Text Regest
Der Churer Weihbischof Berchtoldus gewährt den Besuchern und Wohltätern des rekonziliierten Klosters Friesen und der Kapelle St. Antonin Ablass.